Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 8: Versus 16

Quod sumus filii Dei.Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quae non est nisi a Spiritu sancto. Haec dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem.
(* Traductions européennes)